Machumetis Saracenorum principis, ejusq́ue successorum vitæ ac doctrina ac ipse Alcoran, quo velut authenico legum divinarum codice Agareni & Turcæ, aliiq́ue Christo adversantes populi reguuntur. Quæ ante annos CCCC, vir multis nominibus, divi quoque Bernardi testimonio, clarissimus, D. Petrus abbas Cluniacensis per viros eruditos, ad fidei christianæ ac sanctæ matris Ecclesie propugnationem, ex arabica lingua in latinam transferri curavit. His adjunctæ sunt Confutationes multorum, & quidem probatiss. authorum arabum, græcorum et latinorum, unà cum doctiss. viri Philippi Melanchtonis præmonitione. Quibus velut instructissima fidei catholicæ propugnatorum acie, perversa dogmata & tota superstitio machumetica profligantur. Adjuncti sunt etiam de Turcarum, sive Sarracenorum (qui non tam sectatores machumeticæ væsaniæ, quàm vindices & propugnatores, nominisque christiani acerrimos hostes, aliquot jam seculis præstiterunt) origine, ac rebus gestis, à DCCCC annis ad nostra usque tempora, libelli aliquot lectu dignissimi. Quorum omnium catalogum versa cujusque tomi prima pagina reperies. Hæc omnia in unum volumen redacta sunt, opera & studio Theodori Bibliandri, Ecclesiæ Tigurinæ ministri, qui collatis etiam exemplaribus latinis & arab. Alcorani textu emendavit, & marginibus apposuit annotationes, quibus doctrinæ machumeticæ absurditas, contradictiones, origines errorum, divinæque Scripturæ depravationes, atque alia id genus indicatur. Quæ quidem in lucem edidit ad gloriam Domini Jesu Christi, & multiplicem Ecclesiæ utilitatem, adversus Satanam principem tenebrarum, ejusque nuncium Antichristum : quem oportet manifestari, & confici spiritu oris Christi servatoris nostri.

Date :

Type : Livre / Book

Langue / Language : latin / Latin

Oeuvre liée : Coran

Islam -- Relations -- Christianisme

Apologétique

Empire islamique -- Histoire

Hermann le Dalmate (11..-11..) (Traducteur / translator)

Pierre le Vénérable (1092?-1156) (Traducteur / translator)

Robertus Castrensis (11..-11..) (Traducteur / translator)

Walther, Rudolf (1519-1586) (Traducteur / translator)

Bibliander, Theodor (1504?-1564) (Editeur scientifique / editor)

Oporinus, Johann (1507-1568) (Imprimeur / printer)