Tabulae eclypsiu[m] Magistri Georgii Peurbachii. Tabula primi mobilis Joannis de Monteregio. Indices præterea monume[n]to[rum] quæ clarissimi uiri Studii Vienennsis alumni in astronomia & aliis mathematicis disciplinis scripta reliqueru[n]t, [quae] si lector hæc te oblectauerint: curabimis ut & alia in luce[m] bono auspicio aliquando progrediantur. Postremo vt nihil te: quod scitu dignum est praetereat: Inuenies studiose lector ex hoc diligenter impresso uolumine mirum quendam & fœcu[n]dissimu[m] pluriu[m] tabularu[m]: & pene omniu[m] instrumentor[um] puta astrolabii: Sapheæ: organi Ptolemæi: metheoro scopii: armillaru[m]: torqueti: rectanguli: quadrantu[m]: & id genus alior[um] (quæ recensere longu[m] esset) usum & expeditam praxim. Sunt eni[m] theoreumata tabulæ primi mobilis uniuersalia omni prorsus regioni acco[m]modata ex scientia sphæricor[um] triangulor[um] transumpta. Nouaru[m] insuper tabularu[m] & instrume[n]tor[um] inueniendo[rum] area latissima p[er]spicacis ingenii uiris oblata est. Coelum tabella fati. Edicto imperatorio vetitum est: ne quis in dece[n]nio hoc insigne opus imp[er]mat vel alio[rum] ductu [et] impensis excusum venditet: sub mulcta amissionis omniu[m] exe[m]plariu[m]: [et] quinquaginta nu[m]moru[m] aureo[rum] pro singulis impressis vel venditis

Date :

Editeur / Publisher :

Type : Livre / Book

Langue / Language : latin / Latin

Tables astronomiques

Collimitius, Georgius (1482-1535) (Editeur scientifique / editor)

Stiborius, Andreas (1470-1515) (Préfacier, etc. / author of introd)

Winterburger, Johannes (1460?-1519) (Imprimeur / printer)

Alantsee, Leonhard (14..-1518) (Imprimeur / printer)

Alantsee, Lukas (14..-1523) (Libraire / bookseller)

France. Dépôt des cartes et plans de la Marine (1720-1886) (Ancien possesseur / former owner)

France. Dépôt des cartes et plans de la Marine (1720-1886) (Ancien possesseur / former owner)